|
Aggravata est manus Domini super Azotios: et demolitus est eos: et
percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus (I Reg. VI).
Qui testamentum Dei suscipiunt, et posteriora hujus vitae diligunt, quae
debent aestimare sicut stercora (Philip. III), ex ipsis juste in
posteriora cruciabantur. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in
posteriora respicientes, veteri vanitate non se exuunt, similes sunt eis
qui arcam Dei captivam, juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem,
illis etiam nolentibus, cadunt. Omnis caro fenum, et claritas hominis ut
flos agri. Aruit fenum, et cecidit flos (Isa. LX). Arca autem Domini,
secretum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est sempiternum Dei
verbum, manet in aeternum. Quinque autem ani aurei, et quinque mures,
quos fecerunt Philisthiim post plagam suam et attulerunt ad arcam,
significant quod carnales quinque sensibus corporis dediti, cum a Domino
fuerint correpti, scelera sua cognoscentes, juste se percussos esse
confitentur, et, licet coacti, in melius commutantur. Quod bene
significant quinque civitates Philisthinorum: Azotus, Gaza, Ascalon,
Geth, Accaron, illos scilicet exprimentes qui exterioris hominis actus
sequuntur. Azotus interpretatur ignis patris vel incendium; Gaza,
fortitudo; Ascalon, ignis infamis aut ignis ignobilis; Geth, torcular;
Accaron, eruditio tristitiae vel sterilitatis. Omnis enim concupiscentia
infamis atque ignobilis per diabolum inflammata, atque per contrarias
fortitudines instigata, et quasi per torcular nequitiae expressa, vinum
profundit amaritudinis in doctrina prava et in operatione perversa. Unde
necesse est ut tendat ad mortem, ubi est tristitia sempiterna et
sterilitas perpetua. Fuit arca Domini in regione Philisthinorum septem
mensibus. Septenarius significat universitatem temporum, quae discurrunt
septenario numero dierum, et significat Dei testamentum, usque ad
consummationem saeculi in gentibus permansurum.
|
|