CAP. X. De duabus vaccis quae reportaverunt arcam.

Tollentes duas vaccas junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum recluserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum: ibant autem vaccae in directum per viam quae ducit Bethsames: et itinere uno gradiebantur, pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dextram, neque ad sinistram (I Reg. VI). Bethsames, intrepretatur domus solis. Si igitur ad aeterni Solis habitationem tendimus, ab itinere Dei pro carnalibus affectibus non declinemus. Pensandum est autem quod vaccae, quae sub arca Dei plaustro religantur, pergunt et gemunt, non tamen ab itinere gressus flectunt. Sic praedicatores Dei, et quilibet fideles intra Ecclesiam esse debent, ut proximis compatiantur per charitatem, nec de via Dei exorbitent per compassionem. Arca Dei superposita, Bethsames pergere, est cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare. Quod vere facimus, cum pro affectu propinquorum non declinamus. Sic enim incedere debent qui sacrae legis jugo suppositi per internam scientiam arcam Dei portant. Quatenus per hoc, quod propinquorum necessitatibus condolent, a coepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit; aut plus tacta, sit in fletu remissa.