CAP. XI. Quod filii Israel postulaverunt regem.

Congregati majores natu de Israel venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes (I Reg. VIII). Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seor, filii Bechorath, filii Sareth, filii Aphia, filii vir Jemini, fortis robore. Et erat ei filius vocabulo Saul. Perierant asinae Cis, patris Saul; et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris; et consurgens vade, et quaere asinas. Et quaesivit et venit ad Samuelem, et introduxit eum Samuel in triclinium et dedit ei locum inter eos, qui fuerant invitati ad prandium (I Reg. IX). Et tulit Samuel lenticulam olei; et unxit eum in regem (I Reg. X). Saul, qui offenso Deo factus est rex super Israel, Judaeos significat. Sicut enim ipse durus, et superbus, et rigidus effectus est, ut eos servili onere magis premeret quam liberaret; sic populus Judaeorum quamvis unctus in sacerdotibus et regibus, tamen (quia ancillae filius erat quae in servitutem generabat) nunquam perfectam libertatem per ipsam unctionem consequi potuit: praecipue quia regem Christum mansuetum et humilem recipere noluit, per cujus dominationem potuit liberari. Saul petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Benjamin hac generationis serie, filius Cis, filii Abiel, filii Seor, filii Bechorath. Et haec nomina bene exprimunt typum Judaeorum. Benjamin quidem interpretatur filius dextrae; Cis, durus, vomitus viri vel vomens vir; Abiel, pater meus Deus; Seor, parvulus sive turbulentus; Bechorath, primogenitus filius. Israel ergo, qui fuit primogenitus Dei, et pater ejus Deus, fuit filius dextrae, quia saepe per auxilium Dei confortatus hostibus suis praevaluit. Sed quia semper ingratus exstitit beneficiorum Dei, et durae cervicis, in blasphemiam erupit, de magno parvulus, et de placido turbulentus effectus est. Quod Saul asinas patris sui quaerit, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi quaerunt. Asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Qui ad prophetam venientes, id est ad Moysen, audierunt inventas esse asinas, id est, bona terrae se comesturos esse didicerunt: a quo eis et unctionis oleum, et regni gubernaculum promittitur: in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium suorum eriperent. Qui Samuel Saulem in excelsum ducit et ibi illi refectionem tribuit, significat Moysen et prophetas populum Hebraeorum doctrinis suis ad altiora provocantes, ut scientia spiritali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Tulit Samuel lenticulam olei. Lenticula, vas fictile quadrangulum habens foramen, per quod fragilitas regni designatur.