CAP. XII. Item de Saul. |
Secundum aliam figuram Saul (I Reg. XI) significat Christum. Saul asinas patris quaerens, in regem assumptus est, et Salvator a Patre missus ad oves, quae perierant domus Israel, super cunctum populum in regem constitutus est. Hoc enim significant asinae, quod oves. Saul a Samuele est unctus, et unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab humero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus. |