CAP. XIII De Naas rege Ammonitarum, et de Jabe Galaad.

Ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversus Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes Galaad ad Naas: Habe nos foederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros. Bellum Naas, et exercitus ejus contra Israel, significat bellum diaboli et haereticorum contra Ecclesiam. Naas interpretatur serpens; Ammon, comprimens vel angustans, vel populus moeroris, Jabes, exsiccata; Galaad, acervus testimonii. Naas ergo significat serpentem antiquum, qui est princeps Ammonitarum, id est haereticorum, qui bene populus moeroris dicitur, quoniam gaudium Spiritus sancti non habent. Qui disposuit foedus cum populo Ecclesiae, ut eruat omnium oculos dextros et visum sanae et orthodoxae fidei auferat. Sic enim vult eos habere foederatos, ut sinistrum oculum habentes, ea tantum quae prava sunt et ad sinistram pertinentia sentiant. Sed mens fidelium exsiccata ab omnibus sordibus vitiorum, acervum testimonii, id est sententias sacrae Scripturae congerit: quibus viriliter resistat hostibus. Et Saul in tribus millibus. Naas et exercitum ejus vincit, dum Christus per fideles doctores fide Trinitatis insignes versutias diaboli et haereticorum fugat, et de Ecclesiae foribus expellit. Percutit eos a vigilia matutina usque dum incalesceret sol (I Reg. XI), id est a principio fidei clare sciens, usque ad fervorem perfectae dilectionis.