|
Elegit sibi Saul tria millia hommum de Israel et erant cum Saule duo
millia in Machmas, et in monte Bethel, mille autem cum Jonatha in Gabaa
Benjamin. Porro caeterum populum remisit, enumquemque in tabernacula sua
Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum (I Reg. XV). Bene tria
millia Israelitarum electa sunt ad pugnandum contra Philisthaeos; hi
enim solummodo apti sunt ad pugnandum contra hostes Ecclesiae, qui
habent perfectam fidem Trinitatis, in qua superiores hostibus possunt
resistere. Caeterum populum in suam stationem, id est in tabernacula
remisit, cum Christus caeteras nationes in peccatis reliquit. Et
populus, qui erat cum Saule afflictus erat, et descenderunt Hebraei in
castra Philisthinorum, et alii absconditi sunt in speluncis, et
universus populus, qui erat cum Saule, perterritus est. Philisthaei sunt
haeretici qui, pari consensu adversus Ecclesiam conspirantes, eam
depopulari conantur, quibus adunata fide sociantur, alii dum fidem palam
confiteri metuunt, quasi in cavernis latent. Variae sectae uno
impietatis vinculo colligatae, ad decipiendum discurrunt. Equites, sunt
potentia tumidi qui haereticos juvant. Vulgus, sicut arena, multitudo
haereticorum persuasione congregrata. Viri cum Saule remanentes,
catholici Christo firmiter adhaerentes.
|
|