CAP. XV. De eo quod non inveniebatur faber ferrarius in terra Israel.

Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel (I Reg. XIII). Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. Diabelus namque per paganos, per haereticos, per falsos Christianos studet prohibere ne sint doctores in Ecclesia, qui spiritualia arma faciant, et nobis ad pugnandum tribuant. Pagani enim prohibuerunt, ne Christiani liberalibus artibus imbuerentur; haeretici quoque persuaserunt principibus, ut catholici Ecclesiae defensores in exsilium pellerentur, ut plebem desolatam facilius seducerent. Nunc quoque idem hostis antiquus, simili modo in pace Ecclesiae, qui populis praesunt, quoscunque potest ab instantia eruditionis avertere nititur, ne subditis dona veritatis impendant, quatenus illos incautos facilius decipere possit. Per invidiam enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II). Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Unde et duplici reatu diabolus constringitur: superbia, qua cecidit; invidia, qua alios dejicere contendit. Philisthiim autem, duplex ruina interpretatur; Hebraei, transeuntes: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII).