CAP. XVI. De Jonatha et armigero ejus.

Dixit Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem Philisthinorum. Erat autem inter ascensus, per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti (I Reg. XIV). Jonathas, columbae donum interpretatur; ii sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus haereticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus, spirituales discipuli, qui non planam, sed arduam viam arripiunt, quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, nisi per arctam viam gradientes, inter utrumque testamentum, et inter prospera et adversa, quasi inter duos scopulos dextra laevaque incedant, et ad alta contemplationis tota mente tendant; Jonathas vero non nisi provocatus ad hostes transit, quia Catholici adversus haereticos contentionem non movent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas in agro culturae hostes prosternit, et doctores in meditatione Scripturae haereticos vincunt.