CAP. XVII. De Jonatha et melle quod gustavit.

Jonathas extendit summitatem virgae, quam tenebat in manu, et intinxit in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus (I Reg. XIV). Jonathas, columbae donum, hic eos significat, qui accepta sancti Spiritus gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra Allophylos spirituales, id est daemones viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nequit declinare. Illuminati sunt oculi ejus, non ad videndum, qui ante videbat, sed ad discernendum, qui vetitum tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum. Quo facto, monetur omnis qui Deo vult militare, omnes voluptatum illecebras debere contemnere. Mel enim distillant labia meretricis (Prov. V.), id est voluptas carnalis delectationem ingerit illicitam. De qua mystice putatur Jonathas gustasse, et sorte deprehensus, vix precibus populi liberatus est. Unde patet eum, qui mundi voluptate superatur, sanctorum suffragiis et fraternis orationibus indigere; quia, quanto majore protervia contra unanime consilium ecclesiasticae regulae refragatus est, tanto majore eget auxilio plurimorum, ut qui suo merito salvari non potest, aliorum devotis precibus reconciliatus, ab instanti periculo liberetur. Liberavit ergo Jonatham populus, ut non moreretur. Multum enim prosunt transacta bona. Nam, nisi Jonatham praeterita bona juvissent, imminentia mala non evasisset. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur bonorum (Hebr. VI).