|
Factum est verbum Domini ad Samuelem, dicens: Poenitet me quod
constituerim Saul regem. Et ait Samuel ad Saul. Nonne cum parvulus esses
in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? (I Reg. XV.) Quid
per hanc increpationem, nisi superbia regis elati abjicitur? Quod
quisque praelatus ad suam salubriter poterit et debet correptionem
convertere. Ac si aperte diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego
te prae caeteris magnum feci. Quia vero tu te magnum conspicis, a me
parvus existimaris. Quocirca, David cum regni sui potentia coram arca
Domini saltando despiceretur, dixit: Ludam, vilior fiam, plusquam factus
sum: et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI). Si ergo sancti viri,
etiam cum fortia agunt, de semetipsis vilia sentiunt, quid in sui
excusatione dicturi sunt, qui sine opere virtutis intumescunt? Sed, etsi
quaelibet adsint bona opera, nulla sunt nisi ex humilitate condiantur.
Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine
humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat, et unde
aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae
agimus, radicem boni operis humilitatem teneamus, neque quibus jam
superiores, sed quibus adhuc inferiores sumus, aspiciamus, ut dum
meliorum nobis exempla proponimus ad majora semper ascendere ex
humilitate valeamus.
|
|