|
Fuit vir unus, de Ramathaimsophim de monte Ephraim, et nomen ejus
Elcana, etc. (I Reg. I). Elcana interpretatur Dei possessio, quae est
Filius Dei, dicens: Dominus possedit me (Prov. VIII). Qui bene dicitur,
vir unus non numero, sed quia nunquam mutatur, nec de se alter
efficitur. De Ramathaimsophim, quae dicitur excelsa eorum, id est
specula, hoc est superna Jerusalem, de qua veniens speculationem docuit,
et morte sua possidere fecit. Jeroboam, misericors; Eliu, Deus meus
ejus; Suph, fundens, quia misericordia ad nos veniens, in passione ait:
Deus meus (Matth. XXVII), ubi semetipsum exinaniens effudit: Unde
effusum unguentum nomen tuum (Cant. I). Effusum a suis invisibilibus ad
nostra visibilia. Ephrathaeus, frugifer, quod donis Spiritus sancti
abundat. Et habuit duas uxores, Annam et Phenennam. Phenenna, est
Synagoga, quae fecunda primo, Deo filios generabat per legem, sed jam
propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis, Ecclesia gentium,
quae olim sterilis a patre spirituali, nunc gratia Christi redempta
parit prolem Deo. Anna, quae interpretatur gratia, Deo filios per
baptismum genuit, et per Spiritum sanctum. Phenennae id est Synagogae,
et filiis dedit partes, id est temporalia bona juxta illud: Dedit illis
regiones gentium (Psal. CIV). Et quia primum credita sunt illis eloquia
Dei (Rom. III), Annae, id est Ecclesiae gentium, dedit partem unam (I
Reg. I) scilicet ingenium. Unde abiit tristis (Ibid.); quia concluserat
Dominus vulvam ejus, nondum venerat tempus miserendi ejus, ut spirituali
gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita Synagoga gentilitatem
despiciebat. Multi ex gentibus Redemptoris adventum, ut in Job
reperitur, exspectaverunt. Et quia in prece perseveraverunt, tandem
Redemptor flenti et non capienti cibum Annae consolationem adhibuit.
Anna, cur fles? etc. Nunquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
etc. (Ibid.) Melior est Ecclesiae vir suus, id est Christus, quam decem
filii, quos Deo Synagoga edebat. Vultusque ejus non est amplius in
diversa mutatus. Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione
Redemptoris aliquando in diversa declinando mutata est.
|
|