CAP. XIX. De virtute obedientiae.

Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? (I Reg. XV.) Quia ad ostendendam virtutem obedientiae occasio opportuna se praebuit, libet hanc paulo vigilantius sollicitiusque discutere, et quanti sit meriti demonstrare. (GREGORIUS 25. Moral.) Sola namque virtus est, quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit: unde, et primus homo praeceptum, quod servaret, accepit, cui se si vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc iterum Samuel ait: Melior est obedientia quam victima, et auscultare magis quam offerre adipem arietum (I Reg. XV); quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Obedientia quippe jure victimis praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat. Quo contra, ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso igitur melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nollo acquiescere, sola est obedientia, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI). Vir quippe obediens loquitur victoriam, quia, dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa; summopere considerandum est quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima. Nam, cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is, qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad hoc etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera, libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur cum probra adipisci, et contumeliae jubentur, nisi haec et ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea, quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi, nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo et obedientia in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnino non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior quanto divino ordini etiam ex desiderio arctius adjungitur, et in prosperis tanto sit vilior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria profundius ex mente separatur. Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si coelestis patriae duorum civium facta memoramus. Moyses namque principatum populi humiliter recusat, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens (ab heri enim et nudiustertius et ex quo coepisti loqui ad servum tuum, et tardioris et impeditioris linguae sum factus.) Mitte quem missurus es (Exod. IV). Et sic postposito se, alium deposcit. Paulus quoque adversa saeculi libenter amplectens, audacter dicit: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu (Act. XXI).