CAP. II. Moralitas de eodem.

Elcana Dei possessio interpretatur, qui animi virtute vir dicitur. Et unus, non mobilis, non vagabundus, sed firmus et inconfusus. Omnes etiam competenter unus dicuntur, unam sapientiam habentes: qui unum Jesum Christum confitentur, uno spiritu Dei replentur. Unde insipiens sicut luna mutatur (Eccli. XXVII). Unus autem Deus dicitur non numero, sed quia non mutatur, unde scribitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Unde et Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. IX). Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Elcana, praedicator, quem Dominus possidet. Phenenna et Anna activa et contemplativa vita. Phenenna fecunda in filiis et filiabus; activa, fortia gignens opera et infirma. Phenenna interpretatur conversio; quia activa ad actiones, quibus prosit proximis, necesse est ut sollicite convertatur. Activa enim vita est panem doctrinae esurienti tribuere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis expediant dispensare. Anna interpretatur gratia, quia contemplatio habetur per gratiam. Haec est sterilis; quia eum eam, prout est, nullus penetrare valeat, nullus quod id ea sentit praedicare sufficiat, contingit ut eam praedicando nemo plures filios gignat. Contemplativa, est charitatem Dei et proximi mente retinere, ab exteriore quiescere, soli desiderio Conditori inhaerere, ut nil jam de exterioribus agere libeat. Qui vult effici possessio Dei, has duas ducat uxores, activam prius, et contemplativam deinceps. Praecipue doctor ex amplexibus Phenennae transeat ad amplexus Annae, utrique partes tribuat, virtutibus virtutes subnectens.