|
Ophni (I Reg. II), discalceatus vel insania conversionis, Phinees, os
mutum, Scribas et Pharisaeos significant. Qui filii Heli dicuntur, quia
Heli typum tenet sacerdotii. Ipsi, quia non receperunt quod lex et
prophetae praedixerunt, ad insaniam infidelitatis conversi, os mutum
meruerunt habere a confessione Christi; et quia noluerunt suscitare
semen fidei, Christo defuncto, fratri, meruerunt discalceari, et esse
extra sortem eorum, de quibus dicitur: Calceati pedes in praeparationem
Evangelii pacis (Ephes. VI). Et quia conati sunt nomen sponsi sibi, non
Christo vindicare Ecclesiam usurpando, nudi remanserunt ab omni
dignitate discalceati, ab exemplis patriarcharum et prophetarum. Unde
silo (ubi sacerdotes fuerunt) interpretatur divisio, vel ejus dimissio
et petitio, quia petierunt a Pilato, ut dimitteret eis Barabbam. Merito
ergo dimissi sunt, et ab omnipotenti Deo derelicti.
|
|