CAP. V. De Heli et filiis ejus rursum.

Heli (I Reg. II). interpretatur extraneus. A Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni, insania conversionis. Merito sic vocatur, quia differt mutari in melius. Phinees, oris obduratio, vel ori parens; duos Phinees sacerdotes legimus, alterum justum filium Eleazari, alterum injustum filium Heli. Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent. Sacerdotes qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquid pravum, in filio Eleazari figurantur. Qui autem habent os obduratum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, in filio Heli figurantur. Vae sacerdotibus nostri temporis vel Novi Testamenti, qui, sicut Ophni et Phinees, abjiciunt victimam Domini; qui paternae et divinae correctioni non obediunt, sed quotidie se peccatis miserabiliter involvunt, conversantes in comessatione, et ebrietate, in cubilibus, et impudicitiis, et in contentione, et aemulatione (Rom. XIII); quia, sicut illorum culpam secuta est mors corporalis, sic et istorum vitam, nisi poeniteant, sequetur mors aeterna.