|
Arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees
(I Reg. IV). Arca ab alienigenis capta, testamentum ad gentes
transiturum significat. Moritur Heli, moriuntur et filii ejus, quia
deficit pontificatus cum sacerdotio veteri. Nurus autem ejus, uxor
Phinees praegnans erat vicinaque partui. Et audito nuntio, quod capta
esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, incurvavit se, et peperit,
et mortua est. Uxor sacerdotis non ante interiit quam vivum peperit; nec
Synagoga ex toto interiit antequam Ecclesia primitiva, quae ex ipsa
erat, credidit. Ne timeas quia filium peperisti. Credentes Synagogam
consolantur, sed desperans minime animadvertit; nec sobolem novam
deputat gloriae, sed ignominiae, unde sequitur: Et vocavit puerum
Ichabod (Ibid.). Ichabod ideo appellatus est puer, sicut dicit Josephus,
quod nomen designat inglorium, quia translata est gloria ab Israel,
capta arca. Unde auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti
fructus ejus (Matth. XXI).
|
|