|
Scidit domus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo
meliori te (I Reg. XV), vel secundum aliam litteram, bono super te.
Saul, cui hoc dicitur, quadraginta annis regnavit super Israel, quantum
scilicet regnavit David, et audivit hoc primo regni sui tempore.
Intelligamus ergo hoc ideo ipsi esse dictum, quia nullus de ejus stirpe
fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, de quo secundum
carnem natus est Christus, per Novum Testamentum, non carnaliter, sed
spiritualiter regnaturus: de quo dicitur: Dabit illud proximo tuo bono
super te (Ibid.), id est meliori, vel ideo super te, quia de eo cum sit
semper bonus scriptum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Quod autem dicitur, proximo
tuo, ad carnis cognationem id refertur. Ex Israel enim secundum carnem
Christus, unde et Saul. Populi ergo Israel personam, figurate gerebat
homo iste, qui primus regnum fuerat amissurus, cui suo persecutori
regnum abstulit Christus, quamvis ibi esset et Israel, in quo non erat
dolus quasi lilium inter spinas (Cant. II), et quasi frumentum inter
paleas, inde enim apostoli, inde martyres, quorum primus Stephanus. Inde
Ecclesiae magnificantes Deum.
|
|