|
Ingressus est Saul in speluncam, ut purgaret ventrem, et praecidit David
oram chlamydis illius, et percussit cor suum eo quod praecidisset oram
vestimenti regis (I Reg. XXV). Quid per Saulem, nisi mali rectores? quid
per David, nisi boni subditi designantur? Saulem igitur ventrem purgare,
est pravos praepositos conceptam in corde malitiam, usque ad opera mali
odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus
exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit, qui piae
subditorum mentes, ab omni se peste obtrectationis abstinentes,
praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt etiam cum de
imperfectione reprehendunt. Qui etsi quando propter infirmitatem sese
abstinere vix possunt, ut non extrema quaedam atque exteriora
praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis
silenter incidunt; quia videlicet, dum praelatae dignitati saltem
innoxie, ei latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant.
Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima
verbi lacertatione reprehendunt: unde et bene illic scriptum est: Post
haec percussit David cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt etiam cum recte
reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis
lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor
prematur, quatenus ad semetipsum redeat; et cum praepositae potestati
derogat, ejus contra se judicium a quo sibi praelatus est, perhorrescat.
Nam, cum praepositis derogamus, ejus ordinationi, qui eos nobis
praetulit, obviamus. Unde Moyses quoque, cum contra se et Aaron conqueri
populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur
vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI).
|
|