|
Si surrexit aliquando homo persequens te, quaerens animam tuam, erit
anima domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum
Deum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu, et
circulo fundae (I Reg. XXV). Pulcherrima comparatione statum justorum et
reproborum discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum
econtrario spirituali morte praeoccupatas insinuet, juxta illud: Anima
quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Hos fasciculo, illos
lapidi fundae assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut integer
maneat et conservetur. Lapis in funda ponitur, ut abjiciatur. Sic enim
in hoc saeculo electi pressuris tribulationum constringuntur: ut his
admoniti astrictius adinvicem mutua charitate nectantur, et sic in
unitate fidei connexi, adinvicem manu sui Redemptoris in perpetuum
conserventur. At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatibus
propriis velut liberi dimittuntur, tanto longius in futuro a divinae
visionis gloria projicientur: ipsi enim de manu Domini repulsi sunt.
Mire autem omnipotentem Redemptoris providentiam describit, cum dicit
animam sancti viri quasi in fasciculo viventium apud eum esse
custoditam. Sicut enim facile est quemlibet fasciculum herbae vel feni,
manu sua retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri per
orbem electos ab initio usque in finem saeculi, ne qui ex eis ulla
ratione pereant, sine labore tuetur. Unde et ipse in Evangelio: Et non
rapiet eos quisquam de manu mea (Joan. X).
|
|