|
Non indicavit Abigail viro suo Nabal, verbum pusillum, aut grande usque
mane. Diluculo autem, cum digessisset Nabal vinum, indicavit ei uxor sua
verba haec (I Reg. XXV). Iracundos melius corrigimus, si in ipsa ira
commotionem declinamus. Perturbati quippe quid audiant ignorant; sed cum
ad se redeunt tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se
tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum
quod dicitur, perversum videtur. Unde et Nabal ebrio, culpam suam
Abigail laudabiliter tacuit quam digesto vino laudabiliter dixit.
Idcirco enim malum quod dixerat vel fecerat agnoscere potuit, quia
ebrius non audivit.
|
|