|
Cum venisset David, et viri ejus in Sicelech die tertia, Amalecitae
impetum fecerunt ex parte australi in Sicelech, et succenderunt eum
igni, et captivas duxerunt mulieres ex ea (I Reg. XXX). Considerandum
est quid sit quod Amalecitae Sicelech invadunt, et praedam capiunt.
Amalecitae quippe populus lambens vocatur. Quid autem per lambentem
populum, nisi mentes saecularium designantur? Quae terrena cuncta
ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim
populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes, lucra de alienis
damnis exaggerant. Et hoc, absente David, agunt, quia Redemptorem ante
oculos cordis habere negligunt. Invenit David puerum Aegyptium in via,
quem Amalecita aegrotum in itinere reliquerat; cibo reficit, ducem sui
itineris facit, Amalecitam persequitur, et funditus exstinguit. Quid est
quod Aegyptius puer Amalecitae in itinere lassatur, nisi quod amator
praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo
infirmus, despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat,
sed fractus adversitate torpeat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor
noster veraciter manu fortis, nonnumquam quos despectos a mundo gloria
reperit, in sui amorem convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia
reficit; ducem itineris eligit, quia sui etiam praedicatorem facit. Et
qui Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is, quem
indignum mundus deseruit, non solum conversus in suam mentem Deum
recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo
videlicet duce David Amalecitas convivantes invenit, et exstinguit; quia
Christus, ipsis praedicantibus, mundi laetitiam destruit, quos mundus
comites habere contempsit. Sic ergo plerumque saecularium mentes ipsi
praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere
non valebant.
|
|