CAP. XIV. De montibus Gelboe.

Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos (II Reg. I). Quid montes Gelboe, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros, nec pluvia caderet? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes, superba Judaeorum corda designantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt inuncti, id est Christi se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus benedicitur, ut agri primitiarum esse non possint (Ibid.). Superbae quippe Hebraeorum mentes, primitivos fructus non fecerunt, qui in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipiet, et extrema colligens eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris (Isa. X), reliquiae salvae fient (Rom. IX). Possunt tamen montes Gelboe idcirco ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur; quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruerunt.