|
Pius propheta David figuraliter deflet Saul, et Jonathan (II Reg. I).
Qui cum potentes essent et semper super hostes praevalerent, hostibus
sauciati illico et vulnerati in medio praelio corruerunt. Sic et
Christiani deflent eos qui, repugnantes daemonibus, in lubrico saeculi
labuntur. Gelboe namque montes lubrici interpretantur. Et spem
recuperationis omittentes, proprio mucrone desperationis seipsos
interficiunt, sicut Saul irruens super gladium suum. Philisthaei vero,
id est daemones, qui de interfectis spolia virtutum auferentes, propriae
virtuti vel fortitudini victoriam ascribunt; sed talia juxta
permissionem Dei eveniunt. Sed David noster in electis suis corruentium
casum gemit, et in urbibus Allophylorum prohibet divulgari, id est
praecipit fidelibus ut caute custodiant se. Scutum fidei, loricam
justitiae, galeam salutis, et gladium Spiritus sancti habeant, quod est
verbum Dei (Ephes. VI): quibus adversariis resistant, et non ignominiose
superati gaudium inimicis faciant.
|
|