CAP. XVI. De Ascensione David in Hebron.

Ascendit David in Hebron, et duae uxores ejus. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua (II Reg. II). Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron, significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium; sola enim Ecclesia coelestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per evangelicam praedicationem convocantur. Non est ibi distinctio Judaei et Graeci (Rom. X). Fuit numerus dierum per quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensium. David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, quae interpretatur conjugium vel visio sempiterna; quia Christus in Ecclesia (quae est ejus sponsa) per omne tempus hujus vitae (quod septenario dierum numero decurrit) regnat, secundum illud: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus: usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Et quia post expletionem senarii, id est perfectionem boni operis, electos suos ad secundum Sabbatum, id est requiem sempiternam perducet, ubi visione Dei perfruentur perpetua.