CAP. XVII. De Abner et Asael.

Locutus est Abner ad Asael. Recede; noli me sequi, ne compellar confodere te in terram. Qui audire contempsit, et noluit declinare. Percussit ergo Abner aversa hasta in inguine, et transfodit; et mortuus est in eodem loco (II Reg. II). Asael significat eos, quos vehementer arripiens furor, in praeceps ducit. Qui in eodem furoris impetu, tanto cautius declinandi sunt quanto majori insania capiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro lucerna patris dicitur, fugit; quia doctorum lingua, quae supernum lumen indicat, cum fratris furorem conspicit, et contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut qui furentes reprimere conantur, non se erigant in furorem, sed quidquid est tranquillitatis ostendant; quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner persequentem non recta, sed aversa hasta perforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetui apertae increpationis obviare. Aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere, et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquilitate tanguntur, ab eo, quo se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a furoris sui impetu, sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.