|
Facta est autem longa concertatio inter domum David et domum Saul. David
autem semper proficiens, et seipso robustior; domus autem Saul
decrescens quotidie (II Reg. III). Domus David, coelestis Jerusalem,
quae partim peregrinatur in terris, partim regnat in coelis. Domus ergo
Saulis superbi et impii regis, est Babylon, quae facit fornicari omnes
gentes. Inter hos longa concertatio est; quia qui secundum carnem est
persequitur Ecclesiam, quae secundum spiritum est. Sed domus David in
profectu filiorum gaudet et in perfectione; domus Saul in sua
iniquitate, et tandem secundum merita sua in profundum abyssi
submergitur.
|
|