CAP. XIX. De sermone quem intulit Abner ad seniores Israel.

Sermonem intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiusterius quaerebatis David ut regnaret super vos (II Reg. III). Abner hortatur Israel universum ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David conveniant; quia sacerdotes sancti qui patris lucerna dicuntur, lumine fidei et scientiae pleni, omnes gentes exhortantur ut, spreta idolorum cultura et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad verum David, id est Christum, venire festinent. Nam et Joab, qui Abner in dolo loquens et percutiens in inguine interfecit, hostem significat antiquum, qui fideles fraudulenter subvertit, et per libidinis contagionem interficit. Joab enim, inimicus vel idem pater interpretatur. Omnium iniquorum diabolus pater est. Unde: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII), ab hac interfectione David immunis est; quia Deus neminem tentat (Jac. I), qui omnes vult salvos fieri (Tim. II). Per invidiam autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II) Potest Joab nomine et persona figurare populum Judaeorum, qui semper fuerunt inimici praedicatorum fidei et fidem Christi ubique persecuti sunt.