|
Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a
Domino. Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Domini malus
exagitat te. Jubeat ergo dominus noster rex, et servi tui, qui coram te
sunt, ut quaerant hominem scientem psallere cithara, ut quando
arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras
(I Reg. XVI). Spiritus Domini malus, diabolus, licet afflictionem
justorum semper appetat, tamen, si a Deo potestatem non accipit, ad
tentationis articulum non convalescit. Potestas ergo diaboli, quia a
Domino est, nonnisi justa esse potest; omnis autem voluntas ejus injusta
est. Ex se enim tentare injuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, et
prout tentandi sunt, Deus juste tentari permittit. Ideo ipse spiritus,
et Domini appellatur, et malus: Domini, per licentiam justae potestatis;
malus, per desiderium injustae voluntatis. Formidari igitur non debet,
qui nihil nisi permissus valeat agere. Quamvis enim a Domino malignitas
non sit, potestas nisi a Domino non est. Erat quidem David in canticis
musicis eruditus. Diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus
concordi varietate compactam ordinatae Ecclesiae significat unitatem,
quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur.
David adhuc puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum
spiritum qui exagitabat Saulem compescebat: non quod ejus cithara tantam
virtutem haberet, sed figura crucis Christi, per lignum et chordarum
extensionem mystice gerebat, quae jam tunc daemones effugabat.
Tropologice autem hoc facto ad compatiendum proximo instruimur.
Plerumque enim superbus dives exhortationis blandimento placandus est,
quia plerumque dura vulnera per levia fomenta mollescunt, et furor
insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur. Cumque eis in
dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. Neque enim
negligenter intuendum est quod cum Saulem spiritus adversarius
invaderet, apprehensa David cithara, ejus insaniam sedabat. Quid enim
per Saulem, nisi elatio potentium? et quid per David innuitur, nisi
humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur,
David canente ejus insania temperatur; quia, cum sensus potentium per
elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi
dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur.
|
|