CAP. XX. De filiis Remmon et morte Isboseth.

Venientes filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt ferventi die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. Ingressi autem sunt latenter: et assumentes spicas tritici percusserunt eum in inguine (II Reg. IV). (GREGORIUS, 1, Moral.) Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia virtutes a vitiis discernendo separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini insidiatores admittit; quia, cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt; quia beatarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset: fortis namque, vigilque sensus, praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantia error fallat. Unde bene Isboseth dicitur, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est; quia, dum virtutes se agere existimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota ergo virtute muniendus est aditus mentis, ne eam hostes penetrent foramine negligentiae, vel cogitationis neglectae.