|
Abiit David, et omnes viri, qui erant cum eo, in Jerusalem ad Jebusaeum
habitatorem terrae (II Reg. V). David Jebusaeum de Jerusalem ejiciens,
significat Christum contrarias potestates de fidelium cordibus
ejicientem, et ibidem manentem. Jebusaeus enim interpretatur calcatus;
Hierusalem, visio pacis. Non solum enim Christus per mysterium crucis
omnem principatum diaboli destruendo, sibimet tropaeum gloriae
acquisivit; sed et fidelibus suis super omnem virtutem diaboli
potestatem dedit. Unde: Ecce, dedi vobis potestatem calcandi super
serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Bene
David, ejectis caecis et claudis, habitavit arcem Sion, eamque civitatem
suam nominavit; quia, cum Christus malignos spiritus vitiorum turbam de
anima expulerit, habitat ibi. Quae merito arx Sion, id est speculationis
vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus; et
habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium
et bellum (Psal. LXXV). Sicut etiam David arcem coepit, ablatis prius
caecis et claudis odientibus animam David, sic Dominus principatum in
Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis prius Scribis et Pharisaeis, qui
caeci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati
sunt. Fistulae scientiam falsam mundi et haereticorum dogmata figurant:
quae Dominus per Joab, id est praedicatores destruit.
|
|