|
Egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus est
hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et
nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris (II Reg. VI). (GREGORIUS,
27, Moral.) Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, atque
in his omnibus quam forti se humilitate servabat. Quem enim non
extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis
prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi,
timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis
Allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum
percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione
possidere? Et tamen cum arcam Dei Jerusalem revocat, quasi oblitus se
praelatum omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram
arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio
per saltum rotat. Ecce, quem Dominus cunctis singulariter praetulit,
sese sub Domino et exsequendo abjecta, et in minimis exhibendo
contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum
oculis saltando vilescere metuit, non se praelatum honore caeteris ante
ejus arcam, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit debilia vel
extrema, ut ex illa humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat
fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro: ego David
saltantem plus stupeo, quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit;
saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol filia Saul
adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens:
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas
servorum suorum, et nudatus est quasi unus de scurris, protinus audivit.
Ludam ante Dominum qui elegit me potius, quam patrem tuum. Et paulo post
etiam inquit: Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque
humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus
appeto, quia servare mihi coram Deo regnum per humilitatem quaero. Sunt
vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, qui in honore positi,
nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt. Sed tamen coram
hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius
cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli
qui viles videri ab hominibus appetunt, et se tanquam dejectos exterius
exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito
ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt
quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque elationis bella
magna David circumspectione deprehendit, mira virtute separavit. Quod
enim de se humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat,
dicens: Ludam, et vilior fiam. Et quia per hoc, quod vilem se exterius
praebuit, interius non intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis
meis. Ac si aperte dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem
me et interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si
David, qui ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia
prophetando nuntiabat, tamen in semetipso cervicem cordis valida
discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis meis.
|
|