|
Tulit Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et
praecidit vestes eorum media usque ad nates, et dimisit eos. Quod, cum
nuntiatum esset David, misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi
turpiter valde: et mandavit eis David, Manete in Jericho, donec barbae
vestrae crescant, et tunc revertimini (II Reg. X). Quid haec verba
significant, nisi bellum diaboli contra Ecclesiam? Hanon enim, qui
interpretatur dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est
malignorum spirituum est rector, id est populi moeroris, et semper in
angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat.
Radit ergo dimidiam barbam servorum David, cum diabolus quorumdam
praedicatorum sermonem, vel actionem corrumpendo maculat, praecidit
tunicas usque ad inguen, cum turpia facta quae persuadet in oculis
hominum revelat. Hi necesse est ut sedeant Jericho, donec crescant
barbae suae ne sint opprobrium et ignominia meliorum, atque efficiantur
anathema omnium, donec per studium bonum, barbarum species, id est
virtutum incrementa in eis nascantur et digni habeantur repraesentari
suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur; sed,
exercitu congregato, suorum injuriam vindicat; nec solum adversarios
suos nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo
judicio, per justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet.
|
|