CAP. XXIV. De Rabath et diademate regis ejus.

Misit Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversus Rabath, capienda est urbs aquarum. Nunc ergo congrega reliquam partem populi: et obside civitatem, et cape eam, ne, cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. Cumque dimicasset contra eam David, cepit eam, et tulit diadema regis eorum de capite ejus (II Reg. XII). Haec victoria David, quam Joab inchoavit et ipse perfecit, significat victoriam Regis nostri. Dux enim contra hostes bellum gerit, cum praedicatorum ordo, scutum fidei contra mundi potestates opponit. Sed victoria ad Christum refertur, quia ipsi omnis potestas, et potentia regni ascribitur. Deus enim est, qui operatur in nobis, et velle et perficere (Philipp. II). Coronam regis hostilis populi David aufert et sibi diadema facit, cum Christus diabolo regnum auferens, sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona veri David intelligitur, quam conventus populi catholici, qui caput nostrum regem, videlicet Christum, fide devota nobiliter ambit, et digna conversatione decenter coronat. Omnis enim sanctorum labor, et certamen, atque victoria ad honorem coelestis regis refertur. Rabath est civitas regni Ammon, quae nunc Philadelphia vocatur, et interpretatur multi. Et in Evangelio dicitur: Quod mutti ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII).