CAP. XXV. Quomodo David numeravit Israel.

Addidit furor Domini irasci contra Israel. Commovitque in eis David dicentem ad Joab: Vade, numera Israel et Judam. Et numeravit populum. Propter quam causam immisit Dominus pestilentiam in Israel: et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum (II Reg. XXIV). (GREGORIUS, 25, Moral.) Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis, etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille secretorum Dei conscius David, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit: et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit; quia videlicet secundum merita plebium, disponitur vita regentium. Justus vero judex, peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed, quia ipse scilicet sua voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam, ira saeviens, quae populum corporaliter perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed, quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II): nimirum significans quod per magistros quidem judicat vitam plebium, et per semetipsum examinat facta magistrorum, quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel similibus dissimulantur, vel nequeunt judicari, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur, dum salva fide res agitur, virtutis est meritum: si quid quod prioris est toleratur, debet tamen cum humilitate suggeri; si forte valeat, quod displicet, emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur, ne eum sibi praeesse quisque despiciat: quem fortasse contigit, ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens a custodia humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos, qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur; quia et omnes subditos, hi, qui praesunt minus quam ipsi sunt, sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt, rectorum suorum actiones dijudicant, et si ipsos regimen tenere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea, quae agenda sunt, videant; quia eorum oculos ipsa nebula elationis obseurat, et nonnunquam is, qui subjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat. Et pro eo quod illa, quae judicaverat, perpetrat, saltem quia judicavit, erubescat. Igitur, sicut praelatis curandum est ne eorum corda existimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc est solerter intuendum ne, quem venerari necesse est, si reprehensibilis est, imitari appetas; aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, ut subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.