|
Direxerunt aciem Israel, sed et Philisthiim fuerant parati (I Reg.
XVII). Pugna Philisthinorum contra Israel, non inconvenienter malignorum
spirituum praelium adversus Ecclesiam Dei accipi potest. Goliath vero
superbiam diaboli significat, quem David, id est Christus, singulari
certamine prostravit, et populum Dei a timore ejus eripuit. David leonem
et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum; alterum nunc
latenter hominibus insidiantem, alterum postea manifestissime
saevientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit
arma bellica David, quae pro aetate portare non potuit, et deposuit ea.
Et accepit quinque lapides de flumine, et misit eos in peram pastoralem.
Sic Christus, tempore Novi Testamenti ad insinuandam et commendandam
gratiam, deposuit corporalia legis sacramenta, quae non sunt imposita
gentibus, quae in veteri lege legimus, et non observamus, sed ad aliquam
significationem praemissa et posita intelligimus. Haec arma deposuit
tanquam onera veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim
lapides libros Moysi significant. Tulit ergo quinque lapides de flumine
(Ibid.), id est de saeculo: labitur enim mortale saeculum. Erant tanquam
lapides in flumine, id est in illo primo populo. Erant inutiles et
vacabant, et nihil proderant; transibat supra fluvius, sed David accepit
gratiam ut lex esset utilis. Lex enim, sine gratia impleri non potest.
Quinque lapides accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed
unitas vicit, ut ait Apostolus: Supportantes invicem in charitate,
solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Plenitudo enim
legis est dilectio (Ephes. IV). Praevaluit David adversus Philisthaeum
in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium
non haberet in manu David, abstulit gladium Philisthaei, praeciditque
caput ejus (I Reg. XVII). Et Christus diabolum suis armis occidit,
quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus animas
caeteras trucidabat. Converterunt enim linguas suas contra diabolum, et
sic gladio suo caput Goliae abscinditur.
|
|