|
Anima Jonathae colligata est animae David, et dilexit eum Jonathas. Unde
exspoliavit se Jonathas tunica, qua indutus erat, et dedit David, et
reliqua vestimenta sua usque ad gladium, et arcum suum usque ad balteum
(I Reg. XVIII). Jonathas significat eos qui de Judaeis in Christum
crediderunt; quoniam, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore
relictis omnibus, quae in mundo poterant habere ipsum Redemptorem secuti
sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth.
XIX). Sicut enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad
balteum, sic credentes omnia, quae habuerunt, in Christi servitium
contulerunt.
|
|