|
Venite Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.
Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio.
Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum (I Reg. XX).
Quid est quod Jonathas, servare volens David, cum ille lateret in agro
juxta lapidem, duas sagittas jecit, quas puer parvulus, ignorans quid
faceret, collegit et in civitatem retulit, nisi quod Pater Filium suum
Unigenitum, quem ad salutem humani generis mittendum decreverat, in
littera legis Judaeis nescientibus absconditum habuit? David ergo
absconditus est in agro, et Christus celatus est in mundo, de quo
Joannes ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit (Joan. I). Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis
conscriptus erat, ut est illud: Dominus Deus tuus, Deus unus est, et non
assumes nomen Dei tui in vanum (Deut. XV). Saul superbus et invidus
David simplicem et humilem odio habens dum sederet inter epulas, mortis
filium esse cum judicabat, et Judaica perfidia inter epulas paschales de
nece Domini tractabat. Cumque illuxisset mane, venit Jonathas, et
caetera ut supra posuimus, jecit sagittam, et jecit alteram. Sic et Deus
Pater, illucescente mane fidei, prius testimonium legis de Christo
protulit, deinde prophetas misit. Collegit autem Jonathae puer sagittas,
et attulit ad dominum suum, et quid ageretur penitus ignorabat. Sic et
Judaicus populus libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus
conscriptos honorabat, sed eum, quem Moyses et prophetae praedixerant,
ignorabat.
|
|