|
Commutavit os suum David coram Achis, et collabebatur inter manus eorum;
et impingebat in ostia portae, defluebant salivae ejus in barbam (I Reg.
XXI). Achis, interpretatur quomodo est, per quod significatur
ignorantia. Verbum enim est admirantis, et non agnoscentis, quod in
Judaeis impletum est, qui, dum Christum viderunt, non agnoverunt, quibus
coram mutavit os suum, et abiit. Erant enim ibi praecepta legis
carnalia. Erat sacrificium secundum ordinem Aaron, sed ipse de corpore
suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit ergo os
suum in sacrificio, mutavit in praeceptis dans aliud Testamentum,
evacuata operatione carnali. Collapsus est in manibus eorum (Ibid.),
quando eum comprehenderunt, et crucifixerunt. Et procidebat ad ostium
portae (Ibid.), id est humiliabat se ad initium fidei nostrae. Ostium
portae, initium fidei est. A fide incipit Ecclesia, et pervenit usque ad
speciem. Quod salivae quasi furiosi decurrebant super barbam ejus,
Apostolus aperit, dicens: Praedicamus Christum crucifixum: Judaeis
quidem scandalum; gentibus autem stultitiam (I Cor. I). Salivae enim,
significant infirmitatem. Sed quod infirmum est Dei, fortius est
hominibus (Ibid.). Salivae fluunt per barbam: sicut enim in salivis
infirmitas, sic virtus in barba ostenditur. Texit ergo virtutem suam in
corpore infirmitatis suae; et quod foris infirmabatur, tanquam saliva
apparebat, intus autem divina virtus, tanquam barba latebat.
|
|