|
Salomonis cibus erat per dies singulos triginta cori similae, et
sexaginta cori farinae: decem boves pingues, et viginti boves pascuales,
et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque
bubalorum, et avium altilium etc. (III Reg. IV). Salomon, id est
pacificus et nomine, et serenissimo statu, regni Christum significat.
Cibus Salomonis, refectio est Christi, qui pascitur fide et operibus,
quae illi offeruntur quotidie ab Ecclesia. Triginta namque cori similae
fidem designant sanctae Trinitatis. Sexaginta vero cori farinae,
perfectio boni operis. In senario namque Deus opus creationis perfecit.
Decem boves pingues Decalogi praedicationem figurant, in Veteri
Testamento. Viginti boves pascuales, duplicationem ejusdem
praedicationis in Novo Testamento. Centum arietes, perfectam
ecclesiasticam praelationem; venatio ferarum, captio avium, quarumlibet
gentium et superborum et ferocium conversionem. Et habebat quadraginta
millia praesepio equorum currilium, et duodecim millia equestrium, etc.
Equi Salomonis, praedicatores Christi designant, quibus Christus per
orbem terrarum vehitur, in quibus contra daemones praeliatur. Multitudo
praesepiorum multitudinem librorum, tria millia parabolarum composuit.
|
|