CAP. X. De Elia et torrenti Carith.

Abiit Elias, et sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane et vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens (III Reg. XVII). Absconditus Elias noster Christus, in torrente Carith, qui interpretatur calvus, de torrente bibit, cum in Calvariae loco ubi abscondita est fortitudo ejus (Habac. III), de torrente mortalitatis nostrae gustavit. Corvi pascebant Eliam deferentes ei panem, et carnes, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo salutem nostram esurienti; panem fide, et carnes, id est spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert. Mane scilicet, in initio praedicationis evangelicae. Vespere, cum eamdem usque in finem mundi servans incontaminatam, carnis resurrectio venienti judici praesentatur. Post dies aliquot siccatus est torrens, quia consummato cursu praesentis vitae, absorpta erit mors in victoriam, et jam non erit mors neque luctus neque clamor, quia prima abierunt (Apoc. XXI).