|
Factum est verbum Domini ad Eliam, dicens: Surge, vade in Sareptam
Sidoniorum, et mane ibi: praecepi enim mulieri viduae, ut pascat te (III
Reg. XVII). Vidua Sareptana sanctam designat Ecclesiam, quae quasi vidua
erat, quandiu adventum Salvatoris exspectabat. Venit Elias ad viduam,
dum Christus per mysterium incarnationis venit ad Ecclesiam. Mulier vero
duo ligna collegit, quando sancta Ecclesia fidem passionis recepit.
Modicum farinae significat imperfectionem cognitionis de divinis, et
parum olei insufficientiam exprimit gratiae. Venit Elias et suffecit
farina et oleum, quia in adventu Christi multiplicata est scientia, et
multiplicatum est gratiae donum. Mulier Eliam pascit, dum sancta
Ecclesia Christum fide et bonis operibus reficit. Tres anni famis
significant defuisse sanctae Trinitatis fidem. Sex menses ad opus bonum
pertinent, quod penitus ab hominibus desierat, sicut scriptum est: Non
est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII). Suscitavit
Elias viduae filium, quando Christus redemit genus humanum. Per Eliam
quoque ascendit abundantia pluviae, quando per Christum perfusus mundus
rore coelestis gratiae. Vidua igitur, Ecclesia; Elias, Christus; ligna,
crux; farina, scientia; oleum, gratia; tres anni famis, imperfecta
cognitio Trinitatis; sex menses, defectus boni operis; resuscitatio
filii, redemptio generis humani; largitas pluviae, plenitudo gratiae.
|
|