|
Curavit Elias altare, et tulit duodecim lapides, et aedificavit ex eis
altare: et fecit aquaeductum in circuitu: et posuit desuper ligna, et
obtulit Domino holocaustum, et exclamavit populus, dicens: Dominus ipse
est Deus (III Reg. XVIII). Redemptor noster contra mundi principem et
satellites ejus decertans altare Domini, quod destructum fuerat, id est
fidelium corda, a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat quae ex
duodecim lapidibus constructa memoratur; quia, ex iis qui propheticam
fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara constituitur, in qua
sacrificium laudis, in odorem suavitatis offertur. Fecit aquaeductum ex
contrito scilicet corde, et humiliato spiritu, flumina producendo
lacrymarum, pro timore gehennae et desideratione vitae aeternae. Ibi
etiam ponit ligna, quia sanctorum dicta vel facta ad exemplum
credentibus constituit. Divisitque per membra bovem, et posuit subter
ligna, cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum Patrum, formare docuit
fideles. Jussit super holocaustum, et super ligna, semel, iterum,
tertio, aquam infundere, quia omni tempore est necesse verba,
cogitationes et opera nostra in ipsa compunctione lacrymarum moderari;
et non prius cessare, quam fossae aquaeductus repleantur, id est donec
futurum gaudium praesenti moerori succedens perfecte repleatur: sicque
erit illud, quod sequitur. Cecidit ignis Domini, et voravit holocaustum,
quando discrimen judicis futurum, dicta ac facta, ac totam vitam nostram
perfecte examinans, probando nos, sicut igne probatur argentum (Prov.
XVII), immortales ac sanctos factos in sedem collocabit aeternam, id est
perpetuam, et ad instar israeliticorum populorum in aeternum gratulando
cantabimus: Dominus ipse est Deus (Psal. XCIV).
|
|