|
Timens Elias minas Jezabel, relicto puero, perrexit in desertum viam
unius diei, et resedit sub junipero (III Reg. XIX). Sancti viri, qui
sublevatione Spiritus ad superna rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne
superbiant, tentationibus rapiuntur. Hinc est quod Elias, cum tot
virtutibus profecisset, Jezabel postmodum quamvis reginam, tamen
mulierem fugit; et qui mortuos suscitabat, venturum praevidens judicium,
clamabat alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu
mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petiit, nec accepit. In
virtutibus Eliae potentia pollebat; in infirmitatibus suis quod de se
poterat, agnoscebat. Ibi offendebat, quod acceperat; hic quod acceperat,
custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.
Elias propheta Domini, vita et miraculis clarus, quemlibet designat
fidelem. Achab, rex impius, Domini et praeceptorum ejus adversarius,
diabolum significat, qui rex est super omnes filios superbiae. Jezabel,
mulier impudica et Eliae semper inimica, immunditiam exprimit carnis,
quae semper justum persequitur et ejus actibus inimicatur. Cujus minis
Elias, id est fidelis, nonnunquam perterritus, quamvis virtutibus et
multis bonis operibus prius claruerat: prophetas enim delevit Baal, id
est omnem infidelitatem et haereticam pravitatem de corde suo repulit,
et pluviam de coelo, id est gratiam coelitus sibi dari meruit, timens
tamen ne occasio veniat, et eum Jezabel, id est luxuria, occidat.
Obediens autem apostolico consilio, qui dicit: Fugite fornicationem,
fugit quoque saecularem habitum, et conversationem mundi dereliquit, et
in desertum vadit, qui habitum et vitam religionis assumit. Desertum est
vita spiritualis atque religio, quia a multis deseritur, et a paucis
incolitur. Dimisit autem Elias puerum, et solus desertum intravit, quia
justum est, ut fidelis quisque, spiritualem conversationem ingrediens,
cuncta puerilia, et vana, et frivola derelinquat, et nec comedendo, nec
bibendo, nec loquendo, nec aliis actibus suis quidquam pueriliter agat.
Possumus enim per juniperum sub qua Elias resedit alicujus ordinis
asperitatem, sicut est monachorum canonicorum, vel clericorum
regularium, vel cujusque alterius professionis, signare. Videtur namque
quaelibet professio ordinis, sicut juniperus, quosdam asperitatis
aculeos habere, qui videlicet sunt cultus claustri, taedium silentii,
timor praelati, disciplina capituli, abstinentia cibi, et si qua sunt
similia, quae per suae asperitatis adversitates pungere possunt. Sunt et
alii juniperi hujus aculei: acerrimae scilicet et importunae
cogitationes, vel tentationes, quae more spinarum teneritudinem animorum
pungunt.
Quatuor autem sunt tentationum modi. Alia est tentatio levis et occulta,
alia levis et manifesta, alia gravis et occulta, alia gravis et
manifesta. Tentatio levis et occulta est quando aliquis leviter
tentatur, et tamen nondum intelligit an malum sit illud de quo tentatur;
verbi gratia: quando aliquis de officio sive praelatione leviter
tentatur, levis tentatio est et occulta, quia nescit an sibi expediat id
quod desiderat. Tentatio levis et manifesta est quando aliquis leviter
tentatur, et manifeste de malo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de
fornicatione leviter tentatur, tentatio levis est, quia leviter
tentatur; et manifesta, quia manifeste de malo est. Tentatio gravis et
occulta est quando aliquis graviter tentatur et tamen non novit an
noxium sit sibi illud de quo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de
praelatione, vel alio ministerio graviter tentatur, gravis est tentatio,
quia graviter tentatur; occulta, dum nescit quod ibi lateat diabolica
fraus. Ad hoc enim diabolus de exaltatione tentat, ut per exaltationem
magis corruat ad damnationem. Tentatio gravis et manifesta est quando
aliquis graviter et manifeste de malo tentatur; verbi gratia: quando
aliquis de fornicatione graviter tentatur, tentatio gravis est, quia
graviter tentatur; et manifesta, quia manifeste de malo est. Quos
scilicet tentationis modos Psalmista bene designat, ubi dicit: Non
timebis a timore nocturno. A sagitta volante per diem, a negotio
perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC).
Tentatio namque levis et occulta timor est nocturnus. Tentatio levis et
manifesta sagitta volans in die. Tentatio gravis et occulta negotium
perambulans in tenebris est. Tentatio autem gravis et manifesta incursus
et daemonium meridianum. Isti itaque tentationum modi: sunt istius
juniperi scilicet ordinis aculei, qui more aculeorum teneritudinem
pungunt animorum, et nonnunquam lacerant corda bonorum: non quia ordo
malus fit, sed diabolus tanto acrius justum per tentationes pungit,
quanto eum ad sublimiora et secretiora per habitum et vitam ordinis
cernit transire. Recte igitur secundum supradicta ordo religiosorum
junipero comparatur, dum variis asperitatibus et tentationibus pungere
approbatar. Ad hanc denique juniperi umbram venit Elias, quando aliquis
saecularia fugiens, ordini alicujus asperitatis se submittit. Animae
vero suae, ut moriatur petit, quando mori penitus mundo et vivere Deo
concupiscit. Qui tamen non mortem, quam petit, sed dormitionem, quam non
petit, invenit, quia plerumque religiosus diversis in spirituali
conversatione fatigatus tentationibus et adversitatibus, in profectu
virtutum et bonorum operum torpescit. Angelus autem custos et excitator
Eliae, est praelatus custos et exhortator fidelis animae sibi subjectae.
Qui, dum Eliam, id est animam sibi creditam, conspicit dormitare sub
junipero, id est sub ordine torpescere, statim excitat, pascit et potat;
dum eum ad meliora admonet, et de sacra Scriptura difficiliora quae
designantur per pastum, et faciliora quae figurantur per potum docet.
Elias quoque excitatus comedit et bibit, dum admonitus sub verbis
loquentis patienter acquiescit, nec his, quae dicuntur, contradicit.
Rursum vero obdormit, quia nonnunquam subjectus multis taediis affectus
post primam admonitionem et eruditionem iterum tepescit. Sed Elias per
angelum secundo excitatur et pascitur, dum subjectus per prudentem et
fidelem praelatum iterum admonetur et instruitur: Surge, inquit, comede;
grandis tibi restat via. Quasi diceret: Si confidis in solo ordine,
scias nil tibi prodesse saeculum tantum corporaliter derelinquere, coram
oculis humanis solummodo habitum religionis palliatum exhibere; stude
per virtutes ultra proficere, per opera misericordiae proximis
subvenire. Lege, meditare, psalle, ora, operare, grandis tibi restat
via, quia parum adhuc profecisti et multum habes proficere. Comedit
denique Elias, et bibit, et vadit in fortitudine cibi illius quadraginta
diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Oreb, dum subjectus
per eruditionem bene confortatus in prosperitatibus quasi in diebus, et
adversitatibus quasi in noctibus, per virtutum exercitationem et bonorum
operum exhibitionem proficiens, et quaternarium Evangelii et denarium
legis perficiens ad culmen sublimitatis venit, ubi recte in ostio
speluncae dicitur stare, dum paratus est quandocunque Dominus eum
vocaverit de carne exire.
|
|