|
Ecce Dominus transit: et spiritus grandis, et fortis, subvertens montes,
et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus, et post
spiritum commotio; non in commotione Dominus, et post commotionem ignis:
non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis (III Reg. XIX).
Spiritus quippe ante Dominum subvertit montes et petras conterit, quia
pavor, qui ex ejus adventu irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit,
et duritiem liquefacit. Spiritum vero commotio sequitur, cum post ipsum
pavorem cor nostrum ad meliora promovetur. Commotioni etiam ignis
succedit, cum divinus amor, post emendationem cor calefacit. Spiritui
vero commotioni, et igni non inesse Dominus dicitur; esse vero in sibilo
aurae tenuis non negatur; quia nimirum, cum mens in contemplationis
sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet Deus non
est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de
incomprehensibili aeternitatis substantia audit. Quasi enim sibilum
tenuis aurae percipimus, cum saporem in circumscriptae veritatis
contemplatione subita, subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod
de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse
sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit
vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae. Post aurae
tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa
subtilissima contemplatione veritatis quanta ignorantia homo tegatur
agnoscit. Vultui namque pallium superducere, est, ne altiora mens
quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare, ut
nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad
hoc, quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in
speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est,
nisi haec nostrae corruptionis habitatio? Sed cum aliquid percipere de
cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostro ostio
stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen
veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In
ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis
obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire.
|
|