CAP. XVI. De custodia humilitatis.

Dixit Elias ad Dominum: Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus (I Reg. XIX). Tanto prophetae quid difficile fuit agnoscere, in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est quod humilitatis se radio illuminat, qui aliorum bona sublimiter pensat; quia, dum ea quae ipse fecit facta foris et ab aliis conspicit, eum, qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Dei, ad Eliam solum se existimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, ut se non solum remansisse cognosceret, et elationis gloriam, quae de singularitate surgebat, abdicaret.