|
Profectus Elias de monte, reperit Eliseum filium Saphat arantem in
duodecim jugis boum, et ipse in duodecim jugis arantibus unus erat.
Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super eum. Qui statim
relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro te, patrem
meum, et matrem meam, et sic sequar te (III Reg. XIX). Elias profectus
reperit Eliseum filium Saphat arantem in duodecim jugis boum, cum
Redemptor noster descendens de coelo, divino judicio acquisivit populum
adhuc terrenis actibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem
convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus; Saphat, judicantis vel
indicantis, Eliseus, Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum
misit cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus:
Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III).
Relictis bobus cucurrit post Eliam, quia Redemptoris voce audita: Nisi
quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest ejus esse
discipulus (Luc. XIV). Statim cessavit terrenis lucris inhiare, et
saecularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitae
praedicavit. Hoc est enim osculari patrem et matrem: quoscunque potest
de Judaeis, sive de gentibus sermone velle corrigere.
|
|