CAP. XVIII. De pugna Benadab contra Israel.

Benadab, rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et currus, et equos: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsedit eam. Et ecce propheta unus dixit ad Achab: Multitudinem hanc tradam in manum tuam. Et ait Achab: Per quem? dixitque ei-Per pedissequos principum provinciarum (III Reg. XX). Benadab significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum, ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est, per bonos doctorum auditores, quia id quod aure audiunt, factis complent. Antiquus hostis in fugam convertitur: quia, qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiae summi regis esse comprobantur; fugit Benadab rex Syriae cum equitibus. Benadab, id est diabolus, princeps iniquorum quorum oculi sublimes sunt: in equo superbiae suae confidens, cum equitibus scilicet cum omnibus superbis, quia ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI), ab exercitu Christi superatus, in fugam vertitur, et rex Israel percutit equos et equites, quia Rex regum nequitias spirituales obruit, humani generis peccata delendo.