CAP. XIX. De eo quod dictum est a servis regis Syriae:

“Dii montium, sunt dii Israel.”

Servi regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii Israel; ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos (III Reg. XX). Diabolus, licet a sanctis saepius vincatur, tamen iterum instaurat praelium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio modo statim vincere conatur. Diabolus namque et maligni spiritus, si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima praecipitent, quo facilius vincant. Si viderint coelestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt; si prosperitate concessa gratiae Dei agantur, student ut per adversa frangantur. Sed, sicut Syri, ita daemones, ubi superare confidebant, ibi prostrati sunt.