CAP. II. De sapientia, praefectis, subjectis, et uxoribus Salomonis.

Dedit Deus sapientiam Salomoni: et fuit sapientior cunctis hominibus (III Reg. IV). Et in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II), et est sapientior cunctis angelis. Salomon quinque millia carminum fecit, et Christus sapientiam homini, per quam quinque sensus corporis regat, tribuit. Salomon de cedro et hyssopo, de jumentis et volucribus, et de reptilibus disputavit; et Christus omnia novit; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; et rerum cunctarum rationes multiformiter nobis exposuit. Duodecim praefecti Salomonis ministrant domui ejus annonam, et duodecim apostoli administrant doctrinam sanam. Salomoni subjecti erant principes diversorum regnorum, et Christo subjecti sunt praelati Ecclesiarum diversarum, et reges omnes orbis terrarum. Venit ad Salomonem regina austri ut audiret sapientiam ejus (III Reg. X), et venit ad Christum gentilitas ut audiret sapientiam ejus. Praesentavit regina austri Salomoni aromata multa, et Ecclesia Christo, gratia ejus sanctificata, praesentat virtutes et bona opera, longe lateque per bonam opinionem redolentia. Habuit Salomon quasi septingentas reginas, et trecentas concubinas, et Christus habet fideles animas per septiformem gratiam renatas, et per fidem sanctae Trinitatis praeclaras.