|
Stetit Eliseus super ripam fluminis Jordanis, et pallio Eliae, quod
ceciderat ei, percussit aquas, quae non sunt divisae. Et dixit: Ubi est
Deus Eliae, etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt hinc atque
illinc, et transiit Eliseus (IV Reg. II). Elevatio Eliae ascensionem
Domini significat. Pallium Eliae incarnationem Domini, per quam lethi
fluvium dirupit, nobisque transitum ad vitam paravit. Hoc Eliseus post
transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia reservavit
post ascensionem Christi, per quam praesentis vitae fluctus transire
satagit. Sed, sicut Eliseus nonnisi invocato Deo Eliae, aquas divisit,
ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi, virtutes nullas
facere potest. Deus enim est, qui operatur in nobis et velle et
perficere (Philipp. II).
|
|